fachpublikation.de

Hauptseite fachpublikation.de

Verzeichnis aller Publikationen

Verzeichnis aller Autoren

Schlagwortverzeichnis

Dokumente kostenlos publizieren
 

Impressum fachpublikation.de

 

 

Prof. Dr. Fee-Alexandra Haase: Aus dem Land der Dichter und Denker.


Auf das Heil, hier ganz konkret die Wiedergenesung des Königs, verfaßte Heyne ein Gedicht.

Coniuge ad recuperandam valetudinem ad terras Rhenanas profecta

Obsequio et casta coniux mihi mete probata,
Corpore et ingenio fausaque prole parens:
Dotibus heu tantis utinam se adiungeret una,
Qua sine certa fatis nulla alia esse potest!
Corpore sis valido, vigeatque in corpore vires,
Cumque illis redeat mentis et ipse vigor!
Me miserum! adspiciam hoc casti ingenuique pudoris
Palore et lenta tabe perire decus!
Una mille mihi mortes in morte parantur.
Quid merui ut me unum spicula mille petant?
Nunc ille (heu sine me!) vernales imbibit auras,
Rheno iam propior qua Nicer arua rigat.
Vos, Zephyri, quos Flora salubres halat, odores
Afflate, atque aegram spe recreate animam.
Una anima recreate dua. Trahet illa ruina
Me quoque: cuncta domus, si cadit illa, cadet.
d. XXI: Mai. MDCCLXXXV. (9)

Über die Virgil-Edition verfaßte Heyne im Jahre 1788 ein Gedicht:

Virgilii editio altera serenissimis M. Brit. Principibus in Georgia Augusta degentiibus inscripta MDCCLXXXVIII

Caesaris alta domus quem, Caesar et ipse, probauit:
Quem vatem coluit maxima Roma suum;
Cuius diuinum carmen, ceu fonte perenni,
Sensibus ingenius pectora vestra rigat:
Guelfica progenies, faustis penetralibus orta,
Hic audet vestras vester adire fores;
Proque uno Ascanio ternos miratus Julos;
Quos aluit magnis Insula feta viris,
Ingemit, et, vestrae cur non tempora famae
Ut serbarer, ait, fata dedere mihi!
Magnanimum iuventum licuisse facta videre
Fortia, nobile epos surgeret unde mihi.
Non tamen a lauro venit omnis gloria; laudem
Non minum aeternam Palladis arbor habet.
Frontibus hinc vetris aeterna innectite serta.
Pulchrius ah docta nomen ab arte venit!
Tunc sibi. tunc nutrix Augusta Georgia plaudet.
Hoc decore, hoc maius tempora ulla dabunt.

Chr. Gottl. Heyne (10)

Zurück zum Text  9. Publiziert in: Eclogae recentiorum carminum latinorum dedit Chr. Guil. Mitscherlich Prof. Gotting. Hannoverae apud Christ. Ritscher 1793. S. 209-210.

Zurück zum Text  10. Publiziert in: Eclogae recentiorum carminum latinorum dedit Chr. Guil. Mitscherlich Prof. Gotting. Hannoverae apud Christ. Ritscher 1793. S. 217.

 

Seite zurück  Eingangsseite  Seite vor


Home | WorldWideBooks | imMEDIAtely


Stand der letzten Aktualisierung: 27. November 2001
Bei Fragen und Anregungen zu dieser Website wenden Sie sich bitte an: webmaster@fachpublikation.de