fachpublikation.de

Hauptseite fachpublikation.de

Verzeichnis aller Publikationen

Verzeichnis aller Autoren

Schlagwortverzeichnis

Dokumente kostenlos publizieren
 

Impressum fachpublikation.de

 

 

Prof. Dr. Fee-Alexandra Haase: Aus dem Land der Dichter und Denker.


Heyne widmete dem Prediger Peter Coste (1697-1751) ein Gedicht anläßlich dessen Todes:

Obitum Petri Costae

Fas mihi sit, sanci Manes, suprema sepulchro
Munera et inferias rite parare nouo.
Non sero purpureas violas, non veris honorem,
Textam inter niueo lilia flore rosam:
Non ego las tepidum et vergam spumantia musta;
At mite s lacrymas pallido ab ore dabo.
Carmen praecipue numeris miserabile moestis,
Et paruos elegos, trista dona, feram.
Stet lecet attonitae similis, percussa dolore
Ingenti, officio Musa nec apto suo:
Exciderit que manu languentis mobile plectrum,
Et pigeat numeris iungere verba suis:
Ipse tamen, Pietas que feret sua munera mecum.
Ingenium faciet vel dolor ipse mihi.
Sic pulchre potero dulci indulgere dolori,
Lenta moerorem sic que fouere mora.
Non etenim lacrymas durus quisquam increpet illas;
Questibus aut istis damna minora putet.
Flet mecum, atque sibi doctorem luget ademtum
Turba pia, et luctu flebilis ipsa suo,
Ereptum sibi clamat sanctumque parentem,
Et patre si quicquam sanctius ese potest.
Non tam carus erat, non tam deflendus obibat
Discipulis Samii gloria tanta soli.
Attonitus quemque inuasit stupor, ut, Fuit, eheu,
Costa fuit, volucris fama per ora tulit.
Extremum trepidant pallentia visere membra;
Et visum non sic ora videnda ruunt.
Turba frequens positum stat circum corpus inane,
Ad cari ut nati funera acerba patris;
Nec lacrymas genitusque tenent moestrasque querelas:
Et fletu resonat, que patet, ampla domus.
Tam citus, heu, miseros relinquis? tam cito nostros
Excedis coetus, nil que morare Tuos?
Non haec sat forti poteramus pectore ferre
Praecepta atque animo damna agitata diu:
Quid? veniat cum tanta repens inopiaque clades;
Quod non praeuisum est, saeuius omne malum.
At tibi nec solito languentia ponere lecto
Corpora contigerat, composito que mori.
Nec nostros tumido rumpentes lumine fletsu,
Oraque vidisti pallidiora Tuis.
Nec Tua vicina iamiam torpentia morte
Fouimus et lento frigida membra gelu.
Ultima nec dicta ab moribundo excepimus ore,
Et quae mandati verba daturus eras.
Fingere nec potuit,nec cum clamore supremo
Labentes oculos claudere nostra manus.
Quae quo Cecropii manabat flumine mellis,
Os hiat, et lentum, morte premete, tacet.
Heu, ubi sunt mites vultus lumenque modestum?
Aeterna clausum novte tenetur iners.
Non igitur post hac linguae praecepta disertae
Imbibere intenta protenus auredatur?
Quod lic et fas est, Tua semper oberret imago
Nostro animo, et semper sit Tua fama recens.
Haec postquam ad reliquos luctus contagio serpsit,
Nullus in hoc habuit lumina sicca die.
Publicus ille fuit luctus, vox publica et illa:
Hic seros annos viuere dignus erat.
Atque aliquis tam lene sibi natis que precatur
Leti, et tam vacuum speque metuque, genus.
Non nisi, Mors, inquit, quos Numen amaverit aequum,
Sic certa intorquet fortia tela manu.
Sunt, quibus illa paru tenso mittuntur ab arcu;
Vix summam stringunt spicula lenta cutem.
Pectoris his dirum perlabitur intima virus
Sensim, et sub venas imaque ad ossa furit.
Hi lenta miseri liquefactis tabe medullis
Soluuntur: Sua bis pars ea fata subit.
Heu, quoties istis immitis porta sepulchri
Pulsatur: sero tempore at illa patet.
His sua vota mori: sunt his sua vota perisse,
Et tandem in cymba ponere posse pedem.
Quod reliqui exhorrent, hi frustra in vota vocarunt.
Heu! tam dira quibus vota relicta manent.
Felix, qui potuit placida decedere morte,
Quique vedet stygias et simul intrat aquas.
Interea Vmbra subit laetos sanctissima campos,
Et nuoa miratur, quae terit, ipsa, loca.
Nobilium quicquid sedes circa incolit istas
Vmbrarum , heu, ingens obuia turba ruit;
Quos pulchra ingenii, quos doctae gloria mentis
Ista per obscuras arua iacere vetat.
(Namque ut quisque animum magis ac magis arte poluit
Ingenua, et vitiis pectora pura gerit:
Huit alii assurgunt, magis huic sicera voluptas,
Et luci potior pars habitanda datur.)
Hi magno strepidu dedeucunt, et sua regna
Et sedes tacitas velle subire rogant.
Tranquilla, haec per rura, et tuta silentia regnant:
Rura virens cespes, mollis et herba tegit.
Dulcisonus gelidis riuus sub vallibus errat,
Ad que sua assidua littora voce vocat.
Fronde sub vmbrosa turba ingeniosa piorum
Hic sedet, et posita est quaestio saepe vetus.
Quae frustra ingenii collectis viribus olim
Quaesierant, subeunt hic ea sponte sua.
Hic cuiuis facile est caussas tibi dicere mundi,
In sua quo redeant semina quaeque modo.
Et quare alterno subsidunt aequora motu,
Et recidiua suo suo tempore tirget aqua.
Vnde cimae stellis: Magnes cur vertit ad Arcton:
Et soli aduersas adbibit arcus aquas.
Felices non, sit ne animae caeletis origo,
Quaerunt, materies an tenuata suae.
Hoc in consessu Neutoni nobilis vmbra,
Quem quondam, seruat nunc quoque prima locum.
Ingens Leibnitii tenui quoque pectus in umbra est.
Magnos mirantur mundus vterque viros.
His contra accumbit sollers sapientia Locki,
Scrutatur que animae nunc quoque sensa suae.
Hi medium accipiunt, cupidi dum plurima quaerunt;
Curam adeo haud omnem diluit haustus aquae.
Hic recubat, veteres strepidus et inania vitae
Ridet, quaeque homines ducere summa solent.
I nunc, persequere haec ingenti funera luctu:
Hunc sibi tam paruo tanta piget?
Qun Te felicem, quin Te, sancta Vmbra, beatam
Dicimus. Heu, fletus moestaque verba cadant.
Haud tamen vlla dies animis Te tollere nostris,
Nec poterit nomen subtrahere vlla Tuum.
Viuacem lecet ad famam nil ista requiras;
Ventoso et titulo, marmore nec sit opus.
Est breue et his aeuum: multo maiore libelli
Et diuturna magis sunt monumenta Tui.
His viues: hi, quos fatum subtraxit auarum
Annos, hi soli tempora longa dabunt. 11

Zurück zum Text  11. Obitum Petri Costae Ministri V. D. Ecclesiae Franc. Reform. Lips. viri praestantissimi luget Christianus Gottlob Heynius. Lipsiae ex officina Breitkopfia MDCCLI. (o. S.) S. 1-6

 

Seite zurück  Eingangsseite  Seite vor


Home | WorldWideBooks | imMEDIAtely


Stand der letzten Aktualisierung: 27. November 2001
Bei Fragen und Anregungen zu dieser Website wenden Sie sich bitte an: webmaster@fachpublikation.de